monumenta.ch > Plinius > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 84
{XXII} Malorum pirorumque generi adnumerentur iure mespila atque sorva. mespilis tria genera: anthedon, setania; tertium degenerat, anthedoni tamen similius, quod Gallicum vocant. setaniae maius pomum candidiusque, acini molliore ligno; ceteris minus pomum, sed odore praestantius et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis folia ante quam decidant rubescunt; radices multae atque altae et ideo inexstirpabiles. non fuit haec arbor in Italia Catonis aevo.